PATRIARCHALIA Responsa

PATRIARCHALIA Responsa
PATRIARCHALIA Responsa
in Oriente olim magnae auctoritatis. Postquam enim Crescoius primus Romanorum Pontificum Epistolas, inter Canones, retulisset, illisque auctoritatem addidisset Canonicam, cum antea pari cum coeterorum Episcoporum Responsis valore haberentur: ad hoc exemplum postea in Ecclesia Orientali coeperunt valere, adservari et colligi Responsa Patriachalia, ut ex Codice Ecclesiae Oriental. patet; cui multa addita sunt a Trullanis Patribus, post Iustinianum Imperator. inter quae Episcoporum, Patrum et Patriarcharum quorundam Canones et Epistolae, quia idem factum ob Occidentalibus videbant. Quae additamenta, editione Prisiensi A. C. 1620. cum Balsamonis, Commentariis in Codicem hunc Canonum Eccles. Oriental. ad intellectum Nicaeni omnia subicit Mastricht ICtus in Histor. Iuris Eccl. Sunt autem isthaec: B. Dionysii Archiepiscopi Alexandrini Epistola ad Basilidem de diversis capitibus, ad quae per Epistolam dionysiusresponsa dedit, quae tamquam canones sunt admissa. Canones B. Petri Alexandrini Archipiscopi et Martyris, quae feruntur in sermone de paenitentia. Epistola Canonica S. Gregorii Archiepiscopi neoc aesariensis, qui et Thaumaturgus dictus est, de iis qui in barbarorum incursione idolothyta comederant et alia quaedam peccata commiserant. S. Athanasii Archiepiscopi Alexandrini Epist. ad. Ammum Monachum. Eiusdem ex XXXIX. festiva Epistola. Eiusdem Epistola ad Ruffinianum. S. Basilii Archiepiscopi Caessareae Cappadoc. ad Amphilochium Iconii episcop. Epistola Canonica prima. Ad eundem Canonica Ep. 2. Eiusdem alia Ep. ad Amphilochium, de differentia ciborum. Eiusdem ad Diodorum, de eo qui duxit duas sorores in matrimonio. Eiusdem Epostola ad Gregorium Presbyterum, ut separetur a muiercula: cum qua habitat. Eiusdem de Chorepiscopis, ne sine ipso fiant Ministri, praeter Canones. Eiusdem ad Episcopis, qui ei suberant, ne pecuniis ordinent. eiusdem ex XXVII. cap. eorum quaede S. Spiritu ad B. Amphilochium scripta sunt. Eiusdemex XXIX. c. eiusdem operis excerpta. Epistola Canon. S. Gregorii Nyxseni Episc. ad S. Letoium Melitenes Episcopum. Responsa Canonica Timothei Alexandriae Episc. qui fuit unus ex CL. Patribus qui Constantinopoli convenerunt. Edictum Theophili Archiepiscop. Alexandr. cum Teheophansa in die Dominico instarent. Eiusdem Commonitorum, quod accepit Ammon propter Lyco. Eiusdem expositio de iis, qui dicuntur Cathari. Eiusdem Epist. ad Agathonem Episc. et altera ad menam episc. S. Patris Cyrilli Archiep. Alexandr. Epist. Canon. et altera ad Episcopis, qui sunt in Libya et Pentapoli. S. Patris nostri Gregorii Theologi ex metricis eius Poematibus, quianm libri sint legendi vet. et novi Testamenti. S. Amphilochii Episcop. Icenii ex Iambis ad Seleucum, de eodem argumento. Genadii Patriarchae Constantinopolitani et sanctae cum eo congregatae. Synodi ad sanctissimos omnes Metropolitans. et ad Papam urbis Romae Epistola circularis, quae incipit, Peligiosissimo et sanctissimo in sacris comministro Gennadius et quae in Christi amant regia civitate Constantinopoli coacta est sancta Synodus. Ex Epistola
Magni Basilii ad Nicopolitanos quaedam. Post Trullanam approbationem, quae facta est saeculi 8. annô 7. accesserunt Canones ipsi Trulliani in Synodo quini-sexta sancitil centum et duo, et Canones 22. Synodi Nicaenae II. A. C. 787. habitae, e quibus omnibus Codex Canonum Eccles. Oriental. constat. Vide Gerhardum von Marstricht Histor. Iuris Eccles. num. 188. et seqq. ut et supra in voce Codex Ecclesiae Orient.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • RESPONSA — Oracula sunt apud Poetas. Virg. Aen. l. 6. v. 799. Caspia Regna Responsis horrent Divûm. Ibid. v. 344. Hôc unô responsô animum delusit Apollo. Lucretius, l. 1. v. 737. Ex adyto tamquam cordis Responsa dedêre Sanctius, et multo certâ ratione magis …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”